- NINEVE
- NINEVEurbs Assyriorum, quae et Ninos dicitur, quam adeificavit Assur, egrediens de terra Sennaar; a Nino Rege sic dicta, teste B. Augustinô. Est autem iuxta Tigridis amnis partem, Ptol. Ionae Prophetae praedicationem audivit, et paenitentiam egit, Magnifica, populosa, amplissima, Diodor. Sic. l. 3. Postmodum excidium ipsi a Nahumo Propheta praedictum, destructa ab Arbace Belesoque, sub Sardanapalo, dein a Merodacho et Nabuchodonosore. Vide Ninos. Sub Calipharum Saracenorum imperio diu fuit, quibus expulsis, non minus ac Aleppum, Damascus, Iconium et Nicaea, proprio Sultano subesse coepit, donec haec omnia sub unum caput redacta sunt. Suidas a Semiramide moenibus cinctam, et mutatô nomine, Babyloniam vocatam fuisse ait. Euseb. in Chronico, Nisibin suô tempore dictam scribit. Hodie quibusdam Mosol, vel Mosul videtur. Sed qui haud pridem illis e locis redierunt, affirmant; Mosol non in Assyria, sed in Mesopotamia. ad latus Occientale fluv. Tigris esse. Hinc et Sulaka, a Nestorianis Romam missus A. C. 1553. Mosol, dixit, sita est, ad ripam fluv. Tigris, a qua altera parte ripae obest Nineve, bis mille passibus, Gen. c. 10. v. 11. Nahum. c. 1. v. 1. Ioseph. l. 1. c. 10. Iud. Antique Iustin. Strab. Salian. etc. Est et alia civitas Iudaeorum, in angulo Arabiae. Populi Ninivitae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.